monumenta.ch > Cassiodorus > bmv294.18 > 14
Cassiodorus, Historia Eccl., 2, XIII.Quod Novatianorum episcopum Acesium evocarit Constantinus ad concilium. <<<     >>> XV.Epistula Constantini de Ario et scriptis eius.

Cassiodorus, 2, CAPUT XIV.Quod canones ecclesiastici in Nicaea conscripti sint, et de Vicennalibus Constantini.

1 Synodus autem corrigere volens hominum vitam, et in ecclesiis commorantium, posuit leges quas canones appellamus. In quorum tractatu videbatur aliquibus introducere legem, ut episcopi, presbyteri, diaconi et subdiaconi cum coniugibus quas ante consecrationem duxerant, non dormirent. Surgens autem in medio Paphnutius confessor contradixit, honorabiles confessus nuptias, et castitatem esse dicens concubitum cum propria coniuge.
2 Suasitque concilio ne talem poneret legem: gravem asserens esse causam quae aut ipsis aut eorum iugalibus occasio fornicationis existeret. Et haec quidem Paphnutius, licet nuptiarum esset inexpertus, exposuit. Synodusque laudavit sententiam eius, et nihil ex hac parte sancivit; sed hoc in uniuscuiusque voluntate, non in necessitate dimisit. [SOZOMEN., lib. I, cap. 22. Edit. Christ. Vales., c. 23, p. 437.]His a concilio ita dispositis, contigit vicennalia Constantini principis provenire.
3 Et est consuetudo Romanorum, unumquodque decennium imperatorum publica devotione celebrare. Opportunum ergo iudicans Constantinus, invitavit tunc ad convivia synodum, et donis competentibus honoravit. Admonitisque de concordia fidei, et communi inter alterutros pace, petita ab eis oratione, valedixit universis in Nicaea: scribens absentibus quae fuerint in concilio celebrata, et invitans ut ab omni discordia recedentes, concordarent in exposita concilii fide; quae nihil aliud nisi Dei sententia videretur ex consonantia tantorum et talium sacerdotum sancto Spiritu constituta, et post inquisitionem subtilissimam, et animadversionem dubitationum omnium comprobata. [SOZOMEN., lib. I, cap. 23. Edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 438.]
Cassiodorus HOME

bav823.83 bav824.64 bnf1603.42

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik